CRETA

CRETA
I.
CRETA
Herodoto, l. 2. ubi de more Aegyptiorum Sacerdotum, quem in probando bove sacrificiis apto solebant usurpare, γῆ σημαντρὶς dicta est, quod eâ literas signari antiquissimis temporibus in usu fuit. Servius, ad illud l. 6. Aen. v. 321. Longaeva Sacerdos, ait: Sibyllam Apollo piô amore dilexit, et ei obtulit poscendi, quod vellet, arbitrium. Illa hausit arenam manibus et tam longam vitam poposcit. Cui Apollo, respondit, posse fieri, si Erythraeam (in qua habitabat) insulam relinqucret, et eam numquam videret. Profecta igitur Cunas tenui: et illic defecta corporis viribus, vitam in sola voce retinuit. Quod cum cives eius cognovissent, sive indiviâ, sive miser atione commoti, ei Epistolam miserunt, cretâ antiquô more signatam: quâ visâ, quia erat de eius insula, in mortem soluta est. Eiusdem meminit Cicero, 4. Verr. Cum Valentio eius interpreti Epistola Agrigenti allata esset, casu signum iste animadvertit in cretula: Item pro Flacco, ubi Asiaticos praesertim hôc modô literas siguâsse docet, Haec quae a nobis prolata laudatio, obsignata erat cretâ illâ Asiattcâ, quae fere est omuibus nobis nota, quâ utuntur omnes non modo in publicis, sed etiam in privatis literis. Nec id mitum, cum creta quaedam sit pinguis, lenta, glutinosa: non illa modo, quae ex Cteta advehitur, indeque nomen obtinet: sed et quae locis vicinis, ut ex Cimolo maris Cretici insul. quae ipsa magis glutinat terrâ Samiâ; de eius enim pinguedine ac lentore, etam Dioscorides et Galenus testes sunt. Et sane quia creta quaedam sit pinguis, eo Britanni etiam tali agros suos uberes reddunt ac pingues. Interim mos annulo in cera cretave signum imprimendi, tarde obtinuit apud plerasque Orientis ipsius gentes, de quo alibi. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 91. et Iohannem Kirchmannum Lubec. de Anntilis, c. 7.
Sed et Creta, in omni Togarum lotione a Romanis adhibebatur, nec ars Fullonia sine illa fuit. Titinnius apud Nonium,
Terra haec est, non aqua,
Ubi tu solitus argutarier pedibus,
Cretam dum compecis, vestimentaque lavas.
At Toga petitorum iam lota, cretâ inducebatur, ut candesceret magis ac poliretur. Certe Plinius, l. 35. c. 17. Cimoliam cretam abluendis vestibus in usu esse scribit: Umbricam autem, quae et Saxum vocabatur, non nisi poliendis vestibus assumi solitam. Imo postquam Umbricâ expolitae erant, praelo subiectae fuêre, ut melius candescerent: unde facile intelligitur, quid sibi velit illud Persii, Sat. 5. v. 177.
---- ---- Quem ducit hiantem
Cretata ambitio.
Ut et illud Plauti in Aulularia, Act. 4. sc. 9. v. 6.
Qui vestitus et cretâ se occultant, atque sedent quasi sint frugi.
Ubi Lipsius homines designari vult tenuiores, quibus cum togae mutandae copia non esset, ramen ut apparerent nitidi, sub dies ludorum togulam suam incretabant; vel servos, qui, ut liberos mentirentur, fortasse cretam addebaut in vestem, ut in cavea fallerent. Sed haec vestis alba dici, candida dici non potuit. Vide Octavium Ferrarium, de re Vestiar. l. 1. c. 21. Cicero Asiaticae cretae mentionem facit, Orat. pro Flacco, intelligitque illam, quâ Publicani merces, post vectigal solutum, signare consueveêre. Nec ad haec solum Cretae usus: sed et Cimoliâ, Chiâ vel Samiâ feminae ad cutem emendandam usae leguntur. Unde Martialis, 1. 6. Epigr. 93. de Thaide, v. 9.
Psilothrô viret, aut acidâ latet abdita cretâ:
i. e. acetô macerata. Porro cretâ, eâque vilissimâ, pedes venalium trans mare advectorum denotare instituerunt maiores. Talemque Publium mimicae scenae conditorem et Astrologiae consobrinum eius Manlium Antionchum, item Grammaticae Taberium Erotem, eâdem nave advectos vidêre proavi, Plin. loc. cit. Unde Iuvenalis, Sat. 1. v. 111. illorum pedes albos vocat. Signabantur autem sigillô domini, si privati essent; Rei publicae, si publica mancipia, vide Brodaeum, Miscell. l. 1. c. 17. et infra, Gypsati, it. ubi de Servis ac Venalitiis. Eâdem Circum praeducere, ad victoriae notam, moris fuit, quae Graecis λεύκη dicta est. Hic finis curriculorum, ad quam terminabatur septimum ac novissimum spatium, atque ubi victrices quadrigae, quae metam septimo circumagere anticipâssent, praemium accipiebant. Unde locum palmae Solinus appellat. Erat is non longe a carceribus, Hinc βαλβίδα Graeci vocant tam finem, quam initium cursus, quia ad carceres, unde exierant, revertebantur et cursum ibidem terminabant coronandi; Uti pluribus probat Salmas. ad Solin. p. 914. et seqq. Vide quoque supra in voce Calx. Sed et meminit Martialis cretatae mappae, i. e. candidae, l. 12. Epigr. 29. v. 9.
Cretatam Praetor cum vellet mittere mappam,
Praetori mappam surripit Hermogenes.
Quae in signum Circensium committendorum solebat mitti, moris auctore Nerone, qui, populô missus flagitante, mappam per fenestram iussit abici, Cassiodorus, l. 3. Var. Et cretati bovis, Iuvenalis, Sat. 10. v. 66.
---- ---- duc in Capitolia magnum,
Cretatumque bovem ----
qui et apud Lucretium, adducente vet: Scholiaste, quod candidi boves Superis immolarentur, sicut furvae hostiae Inferis. Vide quoque infra Plastice.
II.
CRETA
insul. maris Mediterranei maxima, vulgo Candie, a Rege Crete quibusdam dicta. Alias, Aeria, Curetis, Hecatompolis, Macaros, et Macaronesos. Solin. c. 17. Longa 270. mill. pass. lata 50. a Sicilia 562. in Ortum a Malea promontor. Peloponnesi 30. a Phycunte promontor. Cyrenes 265. in Boream. Caret cervis, apris, et erinaceis, sicut Africa cervis et ursis, aRabia fuibus, etc. Urbes olim clarae, Gnossus, et Gortyna: inde Cydon, Lyctos, Lycastos, Phaestos, Dictynna, etc. Quarum 12. fuêre Episcopales, nunc 9. tantum, sub Archiepiscopo. Primus Episcopus eius Titus fuit, Pauli Apolstoli discipulus, circa A. C. 94. Olim Regnum Cretense veterum Graecorum maximum fuit, de quo tamen nihil certi, ante Minoa. In Eusebiano quidem Canone, Cres indigena, Cydon, Apteras, qui urbem condidit, et nescio quis Lapes, pro Regibus habentur, num. 56. 128. 451. 513. 554. qui tamen dubiae fidei sunt. Apteras urbs ab homine Delpho condita est, Pausan. Phocic. Cydon, Minois nepos erat, Steph. Κυδ. A'Minoe ergo seriem Regum ordiemur, vide infra Minos I. Postea insula fuit sub Romanis: Occupata dein a Saracenis, A. C. 823. Duce Achapsô. Cedren. in Hist. qui victi, A. C. 879. Hic rediit ad Imperatores Constantinopolitan. ex quibus Constantinus eam infeliciter tentavit: Romanus per Nicephorum Phocam expugnavit, A. C. 960. 961. Belduinus vero Flandriae Comes dedit Marchinoi Montisferrati. Ab isto vendita est Venetis, sub Dandulo Duce, A. C. 1194. magnô auri prctiô. Sed ab A. C. 1645. a Turcis bellô tentata, iis, postquam fortissime per annos viginti et plures restitum esset, A. C. 1670. una cum Metropoli Candia, quae diururnae gravissimaeque obsidionis mala constantissime pertulerat, tandem cessit. Exceptis paucis quibusdam locis, quae pace factâ in Venetorum ditione manserunt. Vide infra. Homer. Od. τ. v. 172.
Κρήτη τις γαἶ ἐςτὶ μέσῳ ἐνὶ ὄινοπι πόντῳ.
Καλὴ, καὶ πίειρα, περίῤῥυτος. -----
Virg. l. 3. Aen. v. 104.
Creta Iovis magni mediô iacet insula pontô.
Mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae,
Centum urbes habitant magnas uberrima regna.
Inde ἑκατόμπολις dicebatur. Seneca Tragoedus, Troad. Act. 3. v. 820.
Urbibus centum spatiosa Creta.
Has urbes Horatius oppida vocat. Sic enim ille, l. 3. Od. 27. v. 32.
Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Cretam. ----- -----
Ac proinde D. Paulus Titum, c. 1. v. 5. monet, ut Presbyteros in ea constituat κατὰ πόλιν, i. e. per civitates, vel, ut Erasmus, oppidatim. Nobilem insulam vocat Florus, l. 3. c. 7. quod ibi Iuppiter natus credebatur. Fertilitatem eius quod attinet, Virgil. l. 3. Aen. v. 106. uberrima regna vocat. Homero, Od. τ. v. 172. πίειρα dicitur. Dionys. v. 500.
----- Ε᾿γγύθι δ᾿ αὐτῆς (Carpathi scil.)
Κρήτη τιμήεςςα Διὸς μεγάλοιο τιθήνη,
Πολλή τε λιπαρή τε καὶ ἔυβοτος.
Solinus, c. 17. Larga vitis, mira soli indulgentia. Plin. l. 25. c. 8. ubi de dictamno: Procedente persuasione illâ, quicquid in Creta nascitur, insinitô praestare ceteris eiusdem generis alibi genitis. Magnitudinem eius innuit Homer. Il. ν. v. 256. 260. 453.
Κρήτῃ εν εὐρείῃ.
Idem, Od. ξ. v. 199. π. v. 61.
----- Κρητάων γένος ἔυχομαι εὐρειάων.
Seneca,
O magna vasti Creta dominatrix freti.
De nomine Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 15. Ut apud Phoenices, inquit, Crethi vel Creti dicebatur Sagittarius e Palaestinâ: ita ab iisdem Crethim, i. e. Cretes, dicti sunt ii Graecorum, qui eandem artem maxime calluerunt. Porro nemo est, qui nesciat, haec eadem fuisse Cretensium arma perpetua, h. e. arcum, et sagittas. Lucanus, l. 3. v. 184.
Iam dilecta Iovi centenis vempt in arma
Creta vetus populis, Gnossasque agitare sagittas
Docta, nec Eois peior Gortyna sagittis.
Idem, l. 7. v. 229.
----- Creta Cydonos
Misit, Ituraeis cursus fuit inde sagittis.
Virgilius, sive Catullus, in Ciri, v. 115.
Attica Cretaeâ sternebat rura sagittâ.
Max. Tyrius, Serm. 7. Παιδεύματα Κρητικὰ θῆραι, ὀρειβασἰαι, τοξεῖαι. Inde est, quod Isacius, in Lycophronem, Herculem scribit didicisse τοξευτικὴν a Cretensi Rhadamantho. Quin et Pindarus, Pyth. 4 Cretenses τοξοφόρους vocat, et in bellorum historiis nihil tam frequens, quam τοξόται Κρῆτες. Hinc Proverbium apud antiquos: Cretenses semper mendaces. Epimenides, citante B. Paulô, c. 1. Ep. ad Tunm, v. 12. Κρῆτες ἀεὶ ψευςταὶ, Ovid. l. 3. Amor. El. 10. v. 19.
Cretes erunt testes, nec fingunt omnia Cretes.
Idem, l. 1. Artis, v. 297.
----- Non hoc, centum quae sustinet urbes,
Quamvis sit mendax Creta negare potest.
Lucanus, l. 8. v. ult.
Tam mendax magni tumulo quam Creta Tonantis.
Habuit ex Callimacho, cuius haec sunt,
Κρῆτες ἀεὶ Φευςταὶ, καὶ γὰρ τάφον, ὦ ἄνα, σεῖο
Κρῆτες ἐτεκτήναντο, σὺ δ᾿ οὐ θάνες, ἐςςὶ γὰρ αἰεί.
Nec solum falsitate famosi Creteuses, sed etiam turpi amori dediti. Servius in illud, l. 10. Aen. v. 325.
Dum sequeris Clytius insehx nova gaudia Cydon.
De Cretensibus, inquit, accepimus, quod in amore puerorum intemperantes fuerunt. Quod postea in Laconas ac in totam Graeciam translatum est. Athenaeus, l. 13. c. 27. Κρῆτες γοῦν, ὡς ἔφην, καὶ οἱ εν εὐβοία Χαλκιδεῖς περὶ τὰ παιδικὰ δαιμονίως ἐπτόηνται. Ε᾿χεμένης γοῦν εν τοῖς Κρητικοῖς, οὐ τὸν Δία φησὶν, ἀρπάσαι τὸν Γανυμήδην, ἀλλὰ Μίνωα. Nic. Lloydius. Primi mari potentes, classe suâ vicinos subiugârunt, equorum formandorum artem tradiderunt, Leges scriptis mandâruht, Musicam, seundum quosdam, invenerunt, etc. Apud illos Labyrinthus Minois, ex Daedali arte. Priscis temporibus Reges, dein Duces habuerunt: a Q. Metello, Romanis subiecti. Dein sub. Imperatorib. Romanis fuerunt, usque ad annum 823. quô Cretâ a Saracenis occupatâ, Candia ab his condita est, a qua in posterum Insulae nomen. His ereptâ a Nicephoro Phoca, A. C. 926. fides Christiana denuo inter Cretenses stabilita est. Vide supra. Hodie Veneti nobiles, et prisci incolae Latinam Ecclesiam sequunotur, reliqui omnes Graecae religioni adhaerent. Vide praeter auctores praedictios Plin. l. 4. c. 12. Strab. l. 10. Pompon. Melam, l. 2. c. 7. Cedrenum, Zonaram, Annal. Gr. Iustinianum, Hist. Ven. l. 2. 3. 4. et seqq. Sabellicum, l. 2. etc.
Urbes Cretae huius temporis:
Agium, cuius sedes Cydoniensi iuncta. Arcadia. Camara, Camera. Castrum vetus, Paleo castro. Chersonesus, Spinalonga. Cisamus, Cisamopoli. * Cydon, la Canea. Cytaeum, Sitia. Hieraperta, Gierapetra. Lappa. Ledrensis urbs, vide Matium. *Matium, Candia. Milopotamos, olim Pauromatrium, Milopotamo. *Rhitymna, Retimo. Subrita. Suda arx, la Suda. Sed pagi potius, exceptis tribus astersmô signatis, reliquae.
III.
CRETA
nomen luci, apud Pausan. Item oppid. Scythiae, cuius meminit Val. Flaccus, l. 1. v. 331.
----- Scythia metuens, Pontumque, Cretamque.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • cretă — CRÉTĂ, crete, s.f. 1. Obiect fabricat din sulfat de calciu sau din altă compoziţie, folosit la scris pe tablă sau pe orice suprafaţă de culoare (mai) închisă. 2. Varietate de calcar poros, alb sau uşor colorat, provenită prin acumularea… …   Dicționar Român

  • creta — / kreta/ s.f. [lat. crēta ]. 1. (geol.) [roccia sedimentaria che, assorbendo acqua, diventa plastica] ▶◀ argilla. 2. (estens.) [oggetto fatto con la creta] ▶◀ coccio, terracotta. ‖ terraglia …   Enciclopedia Italiana

  • Creta — Nom de famille italien porté notamment dans le Lazio, au nord de Rome. Le mot creta désigne en italien la craie. Il pourrait s agir d un toponyme …   Noms de famille

  • creta — sustantivo femenino 1. Área: geología Roca caliza sedimentaria de color blanco: Los mayores depósitos de creta se originaron durante el periodo cretácico …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • creta — (Del lat. creta, greda). f. Carbonato de cal terroso …   Diccionario de la lengua española

  • Creta [1] — Creta (Geogr. u. Gesch.), s. Kreta …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Creta [2] — Creta (Miner.), s. Kreide. C. umbria, so v.w. Umbererde …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Creta — (lat.), Kreide; C. polycolor, s. Bleistifte; C. cimolia, s. Cimolit …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Creta — (lat.), Kreide; C. praeparāta, Schlämmkreide …   Kleines Konversations-Lexikon

  • creta — |é| s. f. [Botânica] Funcho marinho …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Creta — Para otros usos de este término, véase Creta (desambiguación). Creta Κρήτη Ciudad de San Nicolás en Creta. Localización …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”